Latin
SECTIO SEXTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 545-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si constat, duas figuras primas mantissae fractionis, cuius denominator 23, esse 59, habemus productum 23. 59 =1557, a quo duas vltimas figuras abiiciendo, vnitatemque addendo, numerator quaesitus prodit –16. 314. Inchoamus a consideratione talium fractionum, quarum denominatores sunt numeri primi vel numerorum primorum potestates, posteaque reliquas ad has reducere ostendemus. Et primo statim obseruamus, mantissam fractionis x (cuius numeratorem a per numerum primum p non diuisibilem esse semper supponimus) finitam esse, atque ex μ figuris constare, si p e a aut =5; in casu priori haec mantissa, tamquam numerus integer considerata, erit –in posteriori –24. Haec tam obuia sunt, expositione non egeant. Si vero p est alius numerus primus, 10a per pe numquam diuisibilis erit, quantumuis magnus accipiatur r, vnde sponte sequitur, mantissam fractionis F es –nececessario in infinitum progredi. Supponamus, 10′ esse potestatem Min infimam numeri 10, quae vnitati secundum modulum pe congrua fit (Conf. sectio III, vbi ostendimus, e vel numero (p —1)p**1 aequalem vel ipsius partem aliquotam esse), perspicieturque facile, etiam iota fore numerum, in serie 10α, 1000, 10000 etc. primum, qui ipsi a secundum eundem modulum sit congruus. Iam Ica quum per art. 312 mantissae fractionum oriantur, demendo mantissae fractionis F figuram primam, duas . . . e figuras primas resp.