Latin
SECTIO SEXTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 546-3
Unproofread scanNot analysed yet
,manifestum est, in hac mantissa post primas e figuras, neque prius, easdem iterum repeti. Has primus e figuras, e quibus infinities repetitis mantissa formata est, periodum huius mantissae siue fractionis F vocare possumus, patetque magnitudinem periodi, i. e. multitudinem figurarem e quibus constat, quae, est =e, a numeratore a omnino independentem esse, et per solum denominatorem determinari. Ita e. g. periodus fractionis 1/213 est o9, fractionis? perio315. Simulac igitur fractionis alicuius periodus habetur, mantissa ad figuras quotcunque produci poterit. Porro patet, si fuerit b E 104 (mod. p*), periodum fractionis –oriri, si primae, figurae periodi fractionis F (supponendo *)Cel. Robertson periodi initium et finem duobus punctis figurae primae et vltimae suprascriptis indicat (Theory of circulating fractions, Philos. Trans. 1764) quod hic non necessarium putamus. a Ce quod licet) reliquis e –a postscribantur, adeoque cum periodo fractionis F simul periodos omnium fractionum haberi, quarum numeratores ipsis 104, 1000, 10000 etc. secundum denominatorem pe sint congrui. Ita e. g. quum 6 –3. 102 (mod. 7), periodus fractionis 1. statim e periodo fractionis 1/3. fit 857142.