Latin
569
Gauss, Disquisitiones arithematicae 569-2
Unproofread scanNot analysed yet
327. Quemadmodum solutio directa aequationis axx +2bxy τ cyy =M in sect. V contenta valores expr. (bb —ac) (mod. M) notos supponit: ita vice versa pro eo casu, vbi bb -ac est negatiuus, solutio indirecta in praece. exposita methodum expeditissimam subministrat, illos valores eruendi, quae, praesertim pro valore permagno ipsius M, methodo art. 322 sqq. longe est praeferenda. Supponemus autem, M esse numerum primum, aut saltem ipsius factores, si compositus esset, adhuc incognitos; si enim constaret, numerum primum p ipsum M metiri, atque esse M =p*M. ita vt Me factorem p non amplius implicet, longe commodius foret, valores expr. V(bb —ac) pro modulis pe et M sigillatim explorare (priores ex valoribus secundum modulum p, art. 101, valoresque sec. mod. M ex horum combinatione deducere (art. 105). Quaerendi sint itaque omnes valores exprVD (mod. M), vbi D et M positiui supponuntur, atque M sub forma diuisorum ipsius xx +D contentus (art. 147 sqq.) ,alioquin enim a priori constaret, nullos numeros expressioni propositae satisfacere posse. Sint valores quaesiti, e quibus bini semper oppositi erunt, *ν +γ ri etc.