Latin
570
Gauss, Disquisitiones arithematicae 570
Unproofread scanNot analysed yet
,atque D +rr =Mh, D +riri Mhi, D 4 ruri =Mhe etc; porro designentur classes ad quas formae (M, r, h), (M, –r, (M, –ru, h) etc. pertinent, resp. per C, —E, C. –C, Es, —C. etc. ,ipsarumque complexus per G. Hae classes quidem, generaliter loquendo, tamquam incognitae sunt spectandae; attamen perspicuum est, primo, omnes esse positiuas atque proprie primitiuas, secundo omnes ad idem genus pertinere, cuius character ex indole numeri M, i. e. ex ipsius relationibus ad singulos diuisores primos ipsius D (insuperque ad 4 aut 8 quando hae sunt necessariae) facile cognosci possit (art. 230). Quum suppositum sit, M contineri sub forma diuisorum ipsius ax †D, a priori certi esse possumus, huic characteri necessario genus pos. pr. pr. formarum determ. –D respondere, etiamsi forsan expressioni (—D (mod. M) satisfieri nequeat; quum itaque hoc genus sit notum, omnes classes in ipso contentae erui poterunt, quae sint C, Ci, Cu etc. ,atque ipsarum complexus G. Patet igitur, singulas classes C, —C etc. cum aliqua classe in G identicas esse debere; fieri potest quoque, vt plures classes in G inter se, adeoque cum eadem in G identicae sint, et quando G vnicam dibzy G Google classem continet, certo omnes in G cum hac conuenient. Quare si e classibus C, C, Cl. etc. formae (simplissimae) f, fi, f etc. eliguntur, (vna e singulis): e singulis classibus in G vna forma inter has reperietur.