Latin
571
Gauss, Disquisitiones arithematicae 571
Unproofread scanNot analysed yet
Iam si axx 4 2by †cyy est forma in classe E contenta, dabuntur duae repraesentationes numeri M per ipsam ad valorem r pertinentes, et si vna est x –m, γ =n, altera erit x ––m, y --nz vnicus casus excipi debet, vbi D –1, in quo quatuor repraesentationes dabuntur (v. art. 180). Ex his colligitur, si omnes repraesentationes numeri M per singulas formas f, fi, fe etc. inuestigentur (per methodum indirectam in praecc. traditam), atque hinc valores expr. V (mod. M) ad quos singulae pertinent deducantur (art. 154 sqq), omnes valores huius expressionis inde obtineri, et quidem singulos bis, aut, si D =1, quater. O. E. F. Si quae formae inter f, f. etc. reperiuntur, per quas M repraesentari nequit, hoc est indicium, ipsas, ad nullam classem in G pertinere, adeoque negligendas esse: si vero M per nullam illarum formarum repraesentari potest, necessario –D debebit esse non residuum quadraticum ipsius M. Circa has operationes teneantur adhuc obseruationes sequentes. Repraesentationes numeri M per formas 5, f. etc. ,quas hic adhibemus, subintelliguntur esse tales, in quibus indeterminatarum valores inter se primi sunt; si quae aliae se offerunt, in quibus hi valores diuisorem communem μ habent (quod tunc tantummodo accidere potest, vbi μα metitur ipsum M, certoque accidet, quando DRM) hae: ad institutum praesens omnino negligi debent, etsi alio respectu vtiles esse possint. II. Ceteris paribus labor manifesto eo facilior erit, quo minor est multitudo classium f, f, fr. etc.