Latin
579
Gauss, Disquisitiones arithematicae 579
Unproofread scanNot analysed yet
Duo iam sunt de quibus agere oportebit, primo quomodo residua ipsius M idonea et satis multa inueniri possint, deinde quo pacto exclusionem ipsam commodissime perficere liceat. Sed ordinem harum quaestionum inuertemus, praesertim quoniam secunda docebit, qualia potissimum residua ad hunc finem sint commoda. Numeros primos quorum residuum est numerus datus r (quem per nullum quadratum diuisibilem supponere licet), ab iis quorum non residuum est, siue diuisores expr. ex ra non diuisoribus distinguere, in sect. IV copiose docuimus, omnes priores sub certis huiusmodi formulis rz ψα, rz +b etc. ,aut talibus 4rz †a, 41z+ b etc. contentos esse, posterioresque sub aliis similibus. Quoties r est numerus valde paruus, exclusiones adiumento harum formularum percommode perfici possunt; e. g. excludendi erunt numeri primi (nullum ex ipsis metientis), qui reliquorum ri, rete. residuum est. Vt igitur residua quotcunque tamquam independentia considerari possint, nullum produotum nec e binis, nec a ternis etc. quadratum esse oportet. Oo 2 νοῦνται ε, ονται γίνεται. . . . .