Latin
580
Gauss, Disquisitiones arithematicae 580
Unproofread scanNot analysed yet
omnes numeri formae 42 *3, quando r –1; omnes numeri formarum 82 4 5 et 82 †5, quando z =2 etc. Sed quum non semper in potestate sit, huiusmodi residua numeri propositi M inuenire, neque formularum applicatio pro valore magno ipsius r satis commoda sit, ingens lucrum est, laboremque exclusionis mirifice subleuat, si pro multitudine satis magna numerorum (r) per quadratum non diuisibilium tum positiuorum tum negatiuorum tabula iam constructa habetur, in qua numeri primi quorum residua sunt illi singuli (r) ab iis quorum non residua sunt distinguuntur. Talis tabula perinde adornari poterit ac specimen ad calcem huius operis adiectum supraque iam descriptum; sed vt ad institutum praesens vtilitatem satis amplam praestet, numeri primi in margine positi (moduli) longe vlterius puta saltem vsque ad 1000 aut ad 10000 continuati esse debent, praetereaque commoditas multum augetur, si in facie etiam numeri compositi et negatiui recipiuntur, etsi hoc non sit absolute necessarium, vt e sect. IV perspicuum est. Ad summum autem commoditatis fastigium vsus talis tabulae euehetur, si singulae columellae verticales e quibus constat exsecantur lamellisque aut baculis (Neperianis similibus) agglutinantur, ita vt eae quae in quouis casu sunt necessariae i. e. quae numeris r, re re etc. ,residuis numeri propositi in factores resoluendi, respondent, separate examinari possint. Quibus iuxta tabulae columnam primam (quae modulos exhibet) rite positis, 1. e. ita, vt loca singulorum baculorum eidem numero primo columnae primae respondentium Quemadmodum hic ex sola inspectione cognoscitur, ex iis numeris primis qui in hac schematis parte continentur solum 127 post exclusiones cum residuis —6, 13 etc.