Latin
PROBLEMA. Proposita forma quacunque F ex
Gauss, Disquisitiones arithematicae 599
Unproofread scanNot analysed yet
primitiuae, totidem pro D =1445, A =17, sed quae pro illo determinante in duas classes discedunt, pro hoc in sex. VI. Ex applicatione huius theoriae generalis ad eum casum, vbi O est ordo improprie primitiuus, colligitur, multitudinem classium in hoc ordine contentarum fore ad multitudinem omnium classium in ordine proprie primitiuo, vt 1 ad multitudinem classium diuersarum quas hae tres formae (1, 9, —D), (4, 1, —9–1) efficiunt. Et quidem hinc resultabit vnica classis, quando D –1 (mod. 8), quia in hoc casu forma secunda et tertia sunt improprie primitiuae; quando vero D =g. (mod. 8), illae tres formae omnes erunt proprie primisiuae totidemque classes diuersas producent si D est negatiuus, vnico casu excepto, vbi D =–3, in quo vnicam classem constituunt; denique casus vbi D est positiuus (formae 8n 1/5) ad eos pertinet, pro quibus regula generalis hactenus desideratur. Id tamen asserere possumus, illas tres formas in hoc casu vel ad tres classes diuersas pertinere vel ad vnicam, numquam ad duas; facile enim perspicitur, si )resp. pertineant ad classes K, K, Ku fore K 4 K. =KI, K. †K.