Latin
662
Gauss, Disquisitiones arithematicae 662
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties itaque n –1 est potestas numeri 2, quod euenit pro valoribus ipsius n his 3, 5, 17, sectio circuli ad solas aequationes quadraticas reducetur, functionesque trigonometricae angulorum etc. per radices quadraticas plus minusue complicatas (pro magnitudine ipsius n) exhiberi poterunt; quocirca in his casibus sectio circuli in n partes, siue descriptio polygoni regularis n laterum manifesto per constructiones geometricas absolui poterit. Ita e. g. pro n –17 ex artt. 354, 561 facile pro cosinu anguli 7 P expressio haec deriuatur: cosinus multiplorum illius anguli formam similem, sinus autem vno signo radicali plus habent. Magnopere sane est mirandum, quod, quum iam Euclidis temporibus circuli diuisibilitas geometrica in tres et quinque partes nota fuerit, nihil his inuentis interuallo 2000 annorum adiectum sit, omnesque geometrae tamquam certum pronunciauerint, praeter illas sectiones easque quae sponte inde demanant, puta sectiones in 15, 52*, 5. 2 152´ nec non in 2′ partes, nullas alias per constructiones geometricas absolui posse.