Latin
665
Gauss, Disquisitiones arithematicae 665
Unproofread scanNot analysed yet
–Ceterum facile probatur, si numerus primus n sit =am 4 1, etiam exponentem in alios factores primos quam numerum a implicare non posse, adeoque vel –1 vel –2 vel altiori potestati numeri a aequalem esse debere; si enim in per vllum numerum imparem? (vnitate maiorem) diuisibilis esset atque im =ζ. ,foret a +1 diuisibilis per 25 4 1, adeoque necessario compositus. Omnes itaque valores ipsius n, pro quibus ad meras aequationes quadraticas deferimur, sub forma 27 4 1 continentur; ita quinque numeri 3, 5, 17, 237, 65537 prodeunt statuendo ν αz o, 1, 2, 5, 4. siue im =1, 9, 4, 8, 16. Neutiquam vero pro omnibus numeris sub illa forma contentis sectio circuli geometrice perficitur, sed pro iis tantum qui sunt numeri primi. Fermatius quidem inductione deceptus affirmauerat, omnes numeros sub illa forma contentos necessario primos esse; at ill. Euler hanc regudam iam pro ν -5 siue im –52 erroneam esse, numero 252 4. 1– 4294967297 factorem 641 inuoluente, primus animaduertit. Quoties autem n –1 alios factores primos praeter 9 implicat, semper ad aequationes altiores deferimur; puta ad vnam pluresue cubicas quando 5. semel aut pluries inter factores primos ipsius n -1 reperitur; ad aequationes quinti gradus, quando n –diuisibilis est per 5 ETC. ,OMNIQVE RIGORE DEMONSTRARE POSSVMVS, HAS AEQVATIONES Ti 4 d by G Google ELEVATAS NVLLO MODO NEC EVITARI NEC AD INFERIORES REDVCI POSSE, etsi limites huius operis hanc demonstrationem hic tradere non patiantur, quod tamen monendum esse duximus, ne quis adhuc alias sectiones praeter eas quas theoria nostra suggerit, e. g. sectiones in 7, 11, 13, 19 etc. partes, ad constructiones geometricas perducere speret, tempusque inutiliter terat.