Latin
72
Gauss, Disquisitiones arithematicae 72
Unproofread scanNot analysed yet
p), eritque productum AB numerus ad exponentem y pertinens; facile enim intelligitur, A ad exponentem m, B ad exponentem n pertinere; adeoque productum AB ad mu pertinebit, quia m, n inter se sunt primi, id quod prorsus eodem modo vti in art. 55, II processimus probari poterit. 38. Iam si y–p –1 AB erit radix primitiua; sin minus, simili modo vt antea alius numerus adhibendus erit, in periodo ipsius AB non occurrens; eritque hic aut radix primitiua, aut pertinebit ad exponentem ipso y maiorem, aut certe ipsius auxilio (vti ante) numerus ad exponentem ipso y maiorem pertinens inueniri poterit. Quum igitur numeri qui per repetitionem huius operationis prodeunt, ad exponentes continuo crescentes pertineant, manifestum est tandem numerum inuentum iri, qui ad exponentem maximum pertineat, i. e. radicem primam, q. e. f. *)Quomodo hoc fieri possit ex art. 18 haud difficulter derinatur. Resoluatur y in factores tales, qui sint aut numeri primi diuersi aut numerorum primorum diuersorum potestates. Horum quisque alterutrum numerorum t, u metietur (siue etiam vtrumque). Adscribantur singuli aut numero t aut numero u, prout illum aut hunc metiuntur: quando aliquis vtrumque metitur, arbitrarium est, cui adscribatur: productum ex iis qui ipsi t adscripti sunt, sit –m, productum e reliquis en, facileque perspicietur im ipsum t, n ipsum umetiri, atque esse mun v.