Latin
73
Gauss, Disquisitiones arithematicae 73
Unproofread scanNot analysed yet
74. Per exemplum praecepta haec clariora fient. Sit p275, pro quo radix primitiua quaeratur. Tentemus primo numerum 2, cuius periodus prodit haec: Quum igitur iam potestas exponentis 9 vnitati congrua fiat, 2 non est radix primitiua. Tentetur alius numerus in periodo ipsius 2 non occurrens ex. gr. 5, cuius periodus est haec: Quare neque 5 est radix primitiua. Exponentium autem ad quos 2, 3 pertinent, (i. e. numerorum 9, 12) diuiduus communis minimus est 36, qui in factores 9 et 4 ad praecepta art. praec. resoluitur. Euehendus itaque 2 ad potestatem exponentis 1/2, i. e. numerus 2 ipse retinendus; 3 autem ad potestatem exponentis 3: productum ex his est 54, quod itaque ad exponentem 36 pertinebit. Si denique ipsius 54 periodus computatur numerusque in hac non contentus ex. gr. 5 denuo tentatur hunc esse radicem primitiuam, reperietur. 75. Antequam hoc argumentum deseramus, propositiones quasdam trademus, quae ob simplicitatem suam attentione haud indignae videntur. Productum ex omnibus terminis periodi numeri cuiusuis est ZI, quando ipsorum multitudo, siue exponens ad quem numerus pertinet, esi impar, et ——1, quando ille exponens est pared by G Ex.