Latin
74
Gauss, Disquisitiones arithematicae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Pro modulo 15, periodus numeri 5 constat ex his terminis, 1, 5, 12, 8 quorum productum 480 =—1 (mod. 13). Secundum eundem modulum periodus numeri 3 constat e terminis 1, 3, 9 quorum proDemonstr. Sit exponens, ad quem numerus pertinet, t, atque index numeri, e, id quod si basis rite determinatur semper fieri potest (art. 71). Tum index producti ex omnibus periodi terminis erit –o (mod p —1) quando impar, et –T, quando par; hinc in priori casu productum illud =1 (mod. p); in posteriori vero 76. Si numerus iste in theor. praecedente est radix primitiua, eius periodus omnes numeros 1. 2. 5 . . . . . . p–1 comprehendet, quorum productum itaque semper =—1 (namque p–1 semper par, vnico casu p= z excepto in quo –s et +1 aequiualent). Theorema hoc elegans quod ita enunciari solet: productum ex omnibus numeris numero primo dato minoribus, vnitate auctum per hunc primum est diuisibiles, primum a cel. Waring est prolatum armigeroque Wilson adscriptum, Meditt. algebr. Ed. 3, p. 380. Sed neuter demonstrare potuit, et cel. Waring fatetur demonstrationem eo difficiliorem videri, quod nulla notatio fingi possit, quae numerum primum exprimat.