Latin
SECTIO QVARTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quia enim residuorum indices semper sunt pares, non residuorum vero impares, index producti e duobus residuis vel non residuis erit par, adeoque productum ipsum, residuum. Contra index producti e residuo in non residuum erit impar adeoque productum ipsum non residuum. Vtraque demonstrandi methodus etiam pro his theorematibus adhiberi potest: Expressionis 2 (mod. p) valor erit residuum, quando numeri a, b simul sunt residua, vel simul non residua; contra autem erit non residuum, quando numerorum a, b alter est residuum alter non residuum. Possunt etiam ex conuersione theorr. art. praec. obtineri. Generaliter, productum ex quotcunque factoribus est residuum tum quando omnes sunt residua, tum quando non residuorum, quae inter eos occurrunt, multitudo est par; quando vero multitudo non residuorum quae inter factores reperiuntur est impar, productum erit non residuum. Facile itaque diiudicari potest, vtrum numerus compositus sit residuum, necne, si modo quid sint singuli ipsius factores Quamobrem in tabula II numeros constet. primos tautummodo recepimus. Oeconomia huius tabulae haec est.