Latin
SECTIO QVARTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
In margine positi sunt modulis) in facie vero numeri primi successiui; quando ex his al quis fuit residuum moduli alicuius, in spatio vtrique respondente lineola collocata est, quando vero numerus primus fuit non residuum moduli, spatium respondens vacuum mansit. 100. Antequam ad difficiliora progrediamur, quaedam de modulis non primis adiicienda sunt. Si numeri primi p, potestas aliqua pa pro modulo assumitur (vbi p non esse 2 supponimus), omnium numerorum per p non diuisibilium moduloque minorum altera semissis erunt residua, altera non residua, i. e. vtrorumque multitudo –3 (p –1) pn. 1. Si enim r est residuum: quadrato alicui congruus erit, cuius radix moduli dimidium non Iam facile perspicitur, superat, vid. art. 94. dari 1 (p –1)pu- numeros per p non diuisibiles modulique semisse minoribus; superest itaque vt demonstretur, omnium horum numerorum quadrata incongrua esse, siue residua quadratica diuersa suppeditare.