Latin
Book 1
Gellius, Noctes Atticae 1.15.1
Not analysed yet
Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit. 1 Qui sunt leves et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi gubernari. 2 Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire. 3 Vlixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. 4 Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt: all'hote de opa te megalen ek stetheos heie, et: poion se epos phygein herkos odonton. 5 M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est: 6 "Dummodo" inquit "hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem." 7 Item in libro de oratore primo verba haec posuit: "Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?" 8 Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est. 9 Namque in oratione, quae inscripta est si se Caelius tribunus plebis appellasset: "numquam" inquit "tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non coveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur; verum se nemo committit, si aeger est." 10 Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: "frusto" inquit "panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur." 11 Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ametroepe et akritomython appellat verbaque illius multa et akosma strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. 12 Quid enim est aliud ekoloa? Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est: lalein aristos, adynatotatos legein, quod Sallustius noster imitari volens sic scribit: 13 "loquax" inquit "magis quam facundus." 14 Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit: