Latin
Book 1, lines 1.15.1-1.15.20
Gellius, Noctes Atticae 1.15.1-2-20
Not analysed yet
glosses toi thesauros en anthropoisin aristos,
pheidoles pleiste de charis kata metron iouses. Epicharmium quoque illud non inscite se habet:
ou legein tyg'essi deinos, alla sigan adynatos,
16 ex quo hoc profecto sumptum est: "qui cum loqui non posset, tacere non potuit." 17 Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi:
achalinon stomaton
anomou t'aphrosynas
to telos dystychia,
non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo kataglossoi appellantur. 18 Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi Sallustianum illud: "satis eloquentiae, sapientiae parum", brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: "satis loquentiae, sapientiae parum", quod "loquentia" novatori verborum Sallustio maxime congrueret, "eloquentia" cum insipientia minime conveniret. 19 Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
anthropon agriopoion, authadostomon,
echont'achalinon, akrates, apyloton stoma,
aperilaleton, kompophakelorrhemona, neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos "locutuleios" et "blaterones" et "linguaces" dixerunt.