Latin
Book 1
Gellius, Noctes Atticae 1.7.1
Not analysed yet
In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque vitium errareque istos, qui bonos libros violant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est. 1 In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae fidei Tironiana cura atque disciplina facto scriptum fuit: 2 "Homines tenues obscuro loco nati navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum." 3 Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non "futurum", sed "futuram", neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset "manifestarius". 4 Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant. 5 Is libro inspecto ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum. 6 "Nam "futurum"" inquit "non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant aparemphaton, neque numeris neque generibus praeserviens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: 7 "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos dicturum" inquit, non "dicturos"; 8 videturne ea ratione positum esse aput Gracchum "dicturum", qua est aput Ciceronem "futurum"? sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: erein, poiesein, esesthai, et similia." 9 In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba haec esse dixit: "Dum i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum"; in duodevicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: "Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum"; 10 item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: "Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse". 11 "Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, "occisurum" dixit, non "occisuram", his verbis: