Latin
Book 1, lines 1.7.1-1.7.10
Gellius, Noctes Atticae 1.7.1-2-10
Not analysed yet
etiamne habet Casina gladium? -
habet, sed duos. Quid duos ? altero te
occisurum ait, altero vilicum.
12 Item Laberius in Gemellis:
non putavi, inquit, hoc eam facturum.
13 Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchus "dicturum" et Quadrigarius "futurum" et "facturum" et Antias "processurum" et Plautus "occisurum" et Laberius "facturum" indefinito modo dixerunt, 14 qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, 15 sicuti M. Cicero "futurum" dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto." 16 Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: "Cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis", 17 neque soloecismum esse aiebat "in potestatem fuisse", ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur et Plautus verborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit:
num vero mi in mentem fuit,
non, ut dici solitum est, "in mente".
18 Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus. 19 Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius epimeleiai ton lexeon modulamentisque orationis M. Tulli convinisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, "potestatem" dicere mallet, non "potestate". 20 Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod "explicavit" dicere maluit quam "explicuit", quod esse iam usitatius coeperat.