Latin
Book 12, lines 12.1.23-12.1.30
Gellius, Noctes Atticae 12.1.23-30
Not analysed yet
VI De aenigmate.
[1] Quae Graeci dicunt 'aenigmata', hoc genus quidam ex nostris ueteribus 'scirpos' appellauerunt. Quale est quod nuper inuenimus per hercle anticum, perquam lepidum, tribus uersibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. [2] Versus tres hi sunt:
semel minusne an bis minus sit nescio, an utrumque eorum; ut quondam audiui dicier, Ioui ipsi regi noluit concedere.
[3] Hoc qui nolet diutius aput sese quaerere, inueniet quid sit in M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
VII Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
[1] Ad Cn. Dolabellam proconsulari imperio prouinciam Asiam obtinentem deducta mulier Smyrnaea est. [2] Eadem mulier uirum et filium eodem tempore uenenis clam datis uita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris ex uiro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent. [3] Idque ita esse factum controuersia non erat. Dolabella retulit ad consilium. [4] Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum ueneficium, quo maritus et filius necati forent, non admittendum inpunitum uidebatur et digna tamen poena in homines sceleratos uindicatum fuisset. [5] Dolabella eam rem Athenas ad Ariopagitas ut ad iudices grauiores exercitatioresque reiecit. [6] Ariopagitae cognita causa accusatorem mulieris et ipsam, quae accusabatur, centesimo anno adesse iusserunt. [7] Sic neque absolutum mulieris ueneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque, quae digna uenia fuit. [8] Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi factorum et dictorum memorabilium nono.
VIII Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu dignae.
[1] P. Africanus superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. Gracchorum pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque uitae dignitate inlustres uiri, dissenserunt saepenumero de republica et ea siue qua alia re non amici fuerunt. [2] Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Ioui libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit, ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur. [3] Tum quasi diis inmortalibus arbitris in conuiuio Iouis optimi maximi dexteras eorum conducentibus repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta; [4] nam P. Scipio filiam uirginem habens iam uiro maturam ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probauerat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus est. [5] Aemilius quoque Lepidus et Fuluius Flaccus nobili genere amplissimisque honoribus et summo loco in ciuitate praediti odio inter sese graui et simultate diutina conflictati sunt. [6] Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi uoce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim nondum dimissa contione ultro uterque et pari uoluntate coniuncti complexique sunt exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque uixerunt.