Latin
Book 12, lines 12.1.31-12.1.34
Gellius, Noctes Atticae 12.1.31-34
Not analysed yet
IX Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod 'honoris' quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit.
[1] Est plurifariam uidere atque animaduertere in ueteribus scriptis pleraque uocabula, quae nunc in sermonibus uulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut 'tempestas', 'ualitudo', 'facinus', 'dolus', 'gratia', 'industria'. [2] Haec enim fere iam uulgatum est ancipitia esse et utroqueuersus dici posse. 'Periculum' etiam et 'uenenum' et 'contagium' non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse multum exemplorum huiusmodi reperias. [3] Sed 'honorem' quoque mediam uocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum est. [4] Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam de triumpho suo dixit, his uerbis usus est: 'Qua in re quanto uniuersi me unum antistatis, tanto uobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille uobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, uos facere uult, Quirites, ut hic conquestio, istic uituperatio relinquatur.' [5] 'Honorem' inquit 'peiorem uobis habuit quam mihi'; cuius uerbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: 'maiore uos adfecit iniuria et contumelia quam me'. [6] Praeter huius autem uerbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex oratione Quinti Metelli existimaui, ut depingeremus Socratis decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.
X Quod 'aeditumus' uerbum Latinum sit.
[1] 'Aeditimus' uerbum Latinum est et uetus, ea forma dictum qua 'finitimus' et 'legitimus'. [2] Sed pro eo a plerisque nunc 'aedituus' dicitur noua et commenticia usurpatione quasi a tuendis aedibus appellatus. [3] Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse ***propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. [4] M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone 'aeditumum' dici oportere censet magis quam 'aedituum', quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. [5] Laeuius quoque, ut opinor, in Protesilaodamia 'claustritumum' dixit, qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua 'aeditumum' dici uidebat, qui aedibus praeest. [6] In Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inueni scriptum: 'Aeditumi custodesque mature sentiunt', in libris autem hoc uulgariis 'aeditui' scriptum est. [7] Pomponii fabula atellania est, quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic uersus est: