Latin
Book 13, lines 13.1.15-13.1.67
Gellius, Noctes Atticae 13.1.15-67
Not analysed yet
dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos.
heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai;
heko de tauton esti toi katerchomai.
Ne ton Di', hosper g'ei tis eipoi geinotoi;
chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?"
VIII. "Nequaquam vero" inquit ille "talia videntur, quale est maktra et karpodos, quae vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur." IX. "Quid igitur" inquit Favorinus "valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: "quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit"". Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. X. Item in eodem libro simili modo: "Siciliam" inquit "provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur". XI. Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: "depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt. XII. "Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusavit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi apomnemonevein: "Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis". XIII. Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rhodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit. XIV. Verba eius haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere". XV. Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer," . . . XVI. "Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est: