Latin
Book 13, lines 13.1.20-13.1.76
Gellius, Noctes Atticae 13.1.20-76
Not analysed yet
Hektora d'ek beleon hypage Zeus ek te konies
ek t'androktasies ek th'haimatos ek te kydoimou.
Item in alio versu:
hysminai te machai te phonoi t'androktasiai te.
XVII. Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est. XVIII. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, bis ad eos verbis usus est: meketi, paide philo, polemizete mede machesthe, XIX. in quo versu non oportet videri alterum verbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. XX. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignava et frigida videri debet: mnesteres d'ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon, quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. XXI. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
bask'ithi, oule Oneire,
et
bask'ithi, Iri tacheia,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis? XXII. "Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus verberaverunt: XXIII. "Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit". XXIV. Quid igitur simile est" inquit "apud eundem in "praeda" et "manubiis"? Nihil profecto istiusmodi. XXV. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, aliud "manubiae". XXVI. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. XXVII. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset venundata, et pecuniam, quae ex venditione praedae percepta esset. XXVIII. "Itaque haec inscriptio, quam videtis: "ex manubiis", non res corporaque ipsa praedae demonstrat -nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus -,sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex pecunia praedaticia, declarat. XXIX. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. XXX. Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. XXXI. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" pro "manubiis" et "manubias" pro "praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. XXXII. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt".