Latin
Book 13, lines 13.1.6-13.1.7
Gellius, Noctes Atticae 13.1.6-7
Not analysed yet
IV. Descripta Alexandri . . . I. In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes vel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio. II. Nam cum is ad matrem ita scripsisset: "Rex Alexander Iovis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit", Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: "Amabo", inquit "mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris". III. Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam, quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. I. Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit. II. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. III. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. IV. Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum. V. Postea brevi tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes essent, vinum ait, quod tum biberet, non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum vel Rhodium aliquod vel Lesbium. VI. Id sibi utrumque ut curarent, petivit usurumque eo dixit, quod sese magis iuvisset. VII. Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt. VIII. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: "firmum" inquit "hercle vinum et iucundum". Petit mox Lesbium. IX. Quo item degustato:"utrumque" inquit "oppido bonum, sed hedion ho Lesbios. X. Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. XI. Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae. XII. Itaque non diu post Aristotele vita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt.