Latin
Book 13, lines 13.1.8-13.1.18
Gellius, Noctes Atticae 13.1.8-18
Not analysed yet
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. I. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas veteres docti tum "notas vocum", tum "moderamenta", tum "accentiunculas", tum "voculationes" appellabant; II. quod nunc autem "barbare" quem loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed "rusticum" et cum eo vitio loquentes "rustice" loqui dictitabant. III. P. Nigidius in commentariis grammaticis: "rusticus fit sermo," inquit "si adspires perperam". IV. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo "barbarismus", qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inveni.
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. I. Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. II. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras. III. Homerus autem leones -sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici vocant -pluris gignere atque educare catulos dicit. IV. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:
heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin,
hoi rha te nepi'agonti synantesontai en hylei
andres epakteres.
V. Item alio in loco idem significat:
pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios,
hoi rha th'hypo skymnous elaphebolos harpasei aner
hyles ek pykines.
VI. Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. I. Eximie hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. II. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere cum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblateraverint. III. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae nomen est: