Latin
Book 2
Gellius, Noctes Atticae 2.13
Not analysed yet
"Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse. 1 Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve "liberos" multitudinis numero appellarunt. 2 Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens adverterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarunt quinto ita esse positum offendimus. 3 Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit. 4 Eius verba de Tiberio Graccho tribuno pl. ,quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: "Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur." 5 Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: "Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem virile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendavit prope flens."