Latin
Poem 2.14
Gellius, Noctes Atticae 2.14
Not analysed yet
Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses vadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque verbi ratio reddita. In libro vetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: "Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?" Recte ille quidem "stitisses" scripsit: 2 sed falsa et audax . . . emendatores "e" scripto et per libros "stetisses" fecerunt, tamquam "stitisses" vanum et nihili verbum esset. 3 Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant "stitisses" dictum a Catone, quoniam "sisteretur" vadimonium, non "staretur".
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.