Latin
Book 2
Gellius, Noctes Atticae 2.22.1
Not analysed yet
De vento "iapyge" deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus. Apud mensam Favorini in convivio familiari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae. 2 Legebatur ergo ibi tunc in carmine Latino "iapyx" ventus quaesitumque est, quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret. 3 Tum Favorinus ita fibulatus est: "Satis" inquit "notum est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. 4 Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. 5 Oritur enim sol non indidem semper, sed aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur isemerinos, aut "solstitialis", quae sunt therinai tropai, aut "brumalis", quae sunt cheimerinai tropai. 6 Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut "brumalis". 7 Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur "eurus" ficto vocabulo, ut isti etymologikai aiunt, ho apo tes eous rheon. 8 Is alio quoque a Graecis nomine apheliotes, Romanis nauticis "subsolanus" cognominatur. 9 Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine "aquilo", boreas Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero aithregeneten appellatum; boream autem putant dictum apo tes boes, quoniam sit violenti flatus et sonori. 10 Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat -"volturnum" Romani vocant, eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, euronoton appellant. 11 Hi sunt igitur tres venti orientales: "aquilo", "volturnus", "eurus", quorum medius eurus est. 12 His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus", quem solent Graeci appellare argesten: is adversus aquilonem flat; item alter "favonius", qui Graece zephyros vocatur: is adversus eurum flat; tertius "africus", qui Graece lips: is adversus volturnum facit. 13 Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur. 14 Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine "auster", Graece notos nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; notis enim Graece umor nominatur. 15 Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece aparktias appellatus. 16 Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum, aquilonem, 17 favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. 18 Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque. 19 "Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis, in quibus colunt, aut ex alia qua causa, quae ad faciendum vocabulum acciderat. 20 Nostri namque Galli ventum ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine; 21 ex Iapygias ipsius orae proficiscentem quasi sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem" dicunt. 22 Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare. 23 Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, quo ventum, vocabulo "iapygem" appellavit. 24 Est etiam ventus nomine kaikias, quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istum proverbialem factum ait: