Latin
Book 2
Gellius, Noctes Atticae 2.22.25
Not analysed yet
helkon eph'hauton hoste kaikias nephos. Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "prodromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me akroasis epideiktike. 26 In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est" inquit "neque commodum." 27 Haec nobis Favorinus in eo, quo dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit. 28 Sed quod ait ventum, qui ex terra Gallia flaret, "circium" appellari, M. Cato in libris originum eum ventum "cercium" dicit, non "circium". 29 Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: "Set in his regionibus ferrariae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit." 30 Quod supra autem dixi etesias ex alia atque alia parte caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. 31 P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de vento composuit, verba haec sunt: "Et etesiai et austri anniversarii secundo sole flant." Considerandum igitur est, quid sit "secundo sole".