Latin
Book 2, lines 2.23.15-2.23.22
Gellius, Noctes Atticae 2.23.15-22
Not analysed yet
A. Qui tandem? B. Taedet mentionis, quae mihi,
ubi domum adveni, adsedi, extemplo savium
dat ieiuna anima. A. Nil peccat de savio:
ut devomas, vult, quod foris potaveris. Quid de illo loco in utraque comoedia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia: 15 Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est. 16 Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine. 17 Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit. 18 Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. 19 Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt. 20 Post, ubi idem servus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum voces facit:
o tris kakodaimon, hostis on penes gamei
kai paidopoiei. Hos alogistos est'aner,
hos mete phylaken ton anankaion echei,
met',an atychesei eis ta koina tou biou,
epamphiesai dynaito touto chremasin,
all'en akalyptoi kai talaiporoi bioi
cheimazomenos zei ton men aniairon echon
to meros hapanton, ton d'agathon ouden meros.
Hyper gar henos algon hapantas noutheto. Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris:
is demum infortunatus est homo,
pauper qui educit in egestatem liberos,
cui fortuna et res ut est continuo patet.
Nam opulento famam facile occultat factio. Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, quod assequi nequiret.