Latin
Book 2, lines 2.23.16-2.23.14
Gellius, Noctes Atticae 2.23.16-14
Not analysed yet
Paidiskrion therapeutikon de kai logou
tachion apagesth'hode. Tis ar'an eisagoi? Caecilius autem sic:
is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare
ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium.
Quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet,
qui quasi ad hostes captus liber servio salva urbe atque arce.
Quae mihi, quidquid placet, eo privatu vim me servatum.
Dum ego eius mortem inhio, egomet vivo mortuus inter vivos.
Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit,
ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit,
eam uti venderem; nunc credo inter suas
aequalis et cognatas sermonem serit:
"quis vestrarum fuit integra aetatula,
quae hoc idem a viro
impetrarit suo, quod ego anus modo
effeci, paelice ut meum privarem virum?"
haec erunt concilia hodie, differor sermone miser. Praeter venustatem autem rerum atque verborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio qua mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. 12 Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans haec ait:
A. Echo d'epikleron Lamian; ouk eireka soi
tout'? eit'ar'ouchi? kyrian tes oikias
kai ton agron kai panton ant'ekeines
echomen. B. Apollon, hos chaleton. A. Chalepotaton.
Hapasi d'argalea 'stin, ouk emoi monoi,
�ioi poly mallon, thygatri. B. Pragm'amachon legeis.
A. Eu oida. Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis, quam personae isti, quam tractabat, aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit:
A. Sed tua morosane uxor, quaeso, est? B. Va! rogas?