Latin
Book 2
Gellius, Noctes Atticae 2.25
Not analysed yet
Quid Graeci analogian, quid contra anomalian vocent. 1 In Latino sermone, sicut in Graeco, alii analogian sequendam putaverunt, alii anomalian. 2 Analogia est similium similis declinatio, quam quidam Latine "proportionem" vocant. 3 Anomalia est inaequalitas declinationum consuetudinem sequens. 4 Duo autem Graeci grammatici illustres Aristarchus et Crates summa ope, ille analogian, hic anomalian defensitavit. 5 M. Varronis liber ad Ciceronem de lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit: 6 "Sicuti cum dicimus" inquit ""lupus lupi", "probus probi" et "lepus leporis", item "paro paravi" et "lavo lavi", "pungo pupugi", "tundo tutudi" et "pingo pinxi". 7 Cumque" inquit "a "ceno" et "prandeo" et "poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" et "potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "extergeor" et "lavor" "destrinxi" et "extersi" et "lavi" dicimus. 8 Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco" "Osce", "Tusce", "Graece", a "Gallo" tamen et "Mauro" "Gallice" et "Maurice" dicimus; item a "probus" "probe", a "doctus" "docte", sed a "rarus" non dicitur "rare", sed alii "raro" dicunt, alii "rarenter"." 9 Inde M. Varro in eodem libro: ""Sentior"" inquit "nemo dicit et id per se nihil est, "adsentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt." 10 Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scripsit. 11 Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes contra analogian dicere et item rursum pro analogiai.