Latin
Book 2
Gellius, Noctes Atticae 2.26.1
Not analysed yet
Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi sit. Favorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire. 2 Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, 3 "plura" inquit "sunt" Favorinus "in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina. 4 Nam ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent. 5 Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video, quam in Graeca. Quippe qui "rufus" color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una "ruboris" appellatione, cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et "igneum" aliquid dicit et "flammeum" et "sanguineum" et "croceum" et "ostrinum" et "aureum". 6 "Russus" enim color et "ruber" nihil a vocabulo "rufi" dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, xanthos autem et erythros et pyrrhos et �irros et phoinix habere quasdam distantias coloris rufi videntur vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes." 7 Tum Fronto ad Favorinum: "non infitias" inquit "imus, quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi videmur. 8 Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "russus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: "fulvus" enim et "flavus" et "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes. 9 Nam "poeniceus", quem tu Graece phoinika dixisti, et "rutilus" et "spadix" poenicei synonymos, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: 10 spadika enim Dorici vocant avulsum e palma termitem cum fructu. 11 "Fulvus" autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus "fulvam aquilam" dicit et "iaspidem", "fulvos galeros" et "fulvum aurum" et "arenam fulvam" et "fulvum leonem", sic Q. Ennius in annalibus "aere fulvo" dixit. 12 "Flavus" contra videtur e viridi et rufo et albo concretus: sic "flaventes comae" et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio "flavae" dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam "flavam" dixit et "fulvum pulverem". 13 Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: