Latin
Book 2, lines 2.26.2-2.26.14
Gellius, Noctes Atticae 2.26.2-14
Not analysed yet
cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut
pulverem manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi,
abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine. "Rubidus" autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, "luteus" contra rufus color est dilutior; 15 inde ei nomen quoque esse factum videtur. 16 Non igitur," inquit "mi Favorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur. 17 Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, 18 neque non potuit Vergilius colorem equi significare viridem volens caerulum magis dicere ecum quam "glaucum", sed maluit verbo uti notiore Graccho, quam inusitato Latino. 19 Nostris autem veteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis glaukopis, ut Nigidius ait, "de colore caeli quasi caelia."" 20 Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus: "absque te" inquit "uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Kai ny ken e parelassas e ampheriston ethekas. 21 Sed cum omnia libens audivi, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod varietatem flavi coloris enarrasti fecistique, ut intellegerem verba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: verrunt extemplo placidum mare: marmore flavo caeruleum spumat mare conferta rate pulsum; 22 non enim videbatur "caeruleum mare" cum "marmore flavo" convenire. 23 Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris "flavom marmor" appellavit."