Latin
Book 4, lines 4.17.1-4.17.10
Gellius, Noctes Atticae 4.17.1-10
Not analysed yet
De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. Lucilii ex XI. versus sunt:
Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus
lustrum illo censore malum infelixque fuisse.
"Obiciebat" "o" littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt, ut ratio numeri salva sit. Idem infra:
conicere in versus dictum praeconis volebam Grani.
In hac quoque primi verbi praepositione "o" ob eandem causam producunt. Item XV:
subicit huic humilem et suffercitus posteriorem,
"subicit" "u" littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit. Item apud Plautum in Epidico "con" syllabam productam pronuntiant:
age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice. Apud Vergilium quoque "subicit" verbum produci a plerisque audio:
etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra. Sed neque "ob" neque "sub" praepositio producendi habet naturam, neque item "con", nisi cum eae litterae secuntur, quae in verbis "constituit" et "confecit" secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea "n" littera, sicut Sallustius: "faenoribus" inquit "copertus." 7 In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo "i", non per unum scribenda est. 8 Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est "icio", sed "iacio", et praeteritum non "icit" facit, sed "iecit". Id ubi compositum est, "a" littera in "i" mutatur, sicuti fit in verbis "insilio" et "incipio", atque ita vim consonantis capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet. 9 Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, quod apud Vergilium in sexto positum invenimus:
eripe me his, invicte, malis aut tu mihi terram inice,
sic esse "iniice", ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo "in" praepositionem metri gratia protendat. Quaerimus igitur, in "obicibus" "o" littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo "obiicio" et nequaquam simile sit, quod a verbo "moveo" "motus" "o" littera longa dicitur. 11 Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, "obices" et "obicibus" "o" littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: