Latin
Book 4, lines 4.17.11-4.17.16
Gellius, Noctes Atticae 4.17.11-16
Not analysed yet
qua vi maria alta tumescant
obicibus ruptis; sed ita, ut diximus, "i" litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat. 13 Congruens igitur est, ut "subices" etiam, quod proinde ut "obices" compositum est, "u" littera brevi dici oporteat. 14 Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, "subices" pro aere alto ponit, qui caelo subiectus est, in his versibus:
per ego deum sublimas subices
humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu;
plerosque omnes tamen legere audias "u" littera producta. Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione, quam de consulatu suo habuit: "ita nos" inquit "fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum." Et Pacuvius item in Chryse:
Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit.