Latin
Book 6
Gellius, Noctes Atticae 6.21
Not analysed yet
"Quoad vivet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. 1 "Quoad vivet" cum dicitur, cum item dicitur "quoad morietur", videntur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant. 2 Item cum dicitur "quoad senatus habebitur" et "quoad senatus dimittetur", tametsi "haberi" atque "dimitti" contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in verbo ostenditur. 3 Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.