Latin
Book 6
Gellius, Noctes Atticae 6.22
Not analysed yet
Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. 1 Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. 2 Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. 3 Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse. 4 Quod si ita accipias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum neque indesidem visum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.