Latin
Chapter 84
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 84
Unproofread scanNot analysed yet
b Prosper, homo Aquitanicæ regionis, sermone scholasticus, et assertionibus nervosus, multa composuisse dicitur: ex quibus ego d Chronica illius Romine prætitulata legi, continentia a primi hominis conditione, juxta divinarum Scripturarum fidem, usque ad e obitum Valentiniani Augusti, et captivitatem urbis Romae a Genserico Vandalorum rege factum. Legi et librum adversus opuscula sub persona Cassiani, quæ Ecclesia Dei salutaria probat, ille infamat nociva. Quæ enim vere Cassiani et Prosperi, de gratia et libero arbitrio sententiae fuerunt, in aliquibus sibi i contrariæ inveniuntur. j Epistolæ quoque papæ Leonis adversus Eutychen, de vera Christi incarnatione, ad diversos datæ et ab ipso dictatae dicuntur.