Latin
Chapter 85
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 85
Unproofread scanNot analysed yet
a Faustus, ex abbate Lerinensis monasterii apud Regium Galliæ episcopus factus, vir c in divinis Scripturis salis intentus, ex traditione symboli occasione accepta, composuit librum de Spiritu sancto in quo ostendit cum juxta fidem Patrum et consubstantialem et coæternalem esse Patri et Filio, ac plenitudinem e Trinitatis obtinentem. Edidit quoque opus egregium de Gratia Dei, qua saLvamur, f et libero humanae mentis arbitrio. In quo opere, docet gratiam Dei semper et invitare, et præcedere, et adjuvare voluntatem nostram, et quidquid ipsa Iilertas arbitrii labore piae mercedis aequisieril non esse proprium meritum, sed gratiæ donum. Legi ejus et adversus Arianos et Macedonianos parvum liberllmu h ip qup i coessentialem prædicat Trinitatem; et alium i adversus eos qui dicunt esse in creaturis aliquid incorporeum, in quo et divinis testimoniis et Piarum confirmat sententiis, nihil credendum incorporeum praeter Deum. Est et ejus epistola in modum libelli, ad diaconum quemdam k Gratum nomine edita, qui a fide catholica discedens, ad Nestorianam abiit impietatem. In qua epistola admonet eum credere l sanctam Mariam Virginem non hominem puruin genuisse, qui postea divinitatem susceperit, sed Deum verum in homine vero. Sunt vero et alia ejus scripta, quæ, quia necdum legi, nominare nolui. Viva tamen voce egregius doctor et creditur ct probatur. m Scripsit postea ad Felicem præfectum prætorii, et patriciae diguitatis virum, filium Magni consulis, jam religrosum, epistolam ad timorem Domini hortatoriam, convenientem personis pleno anuno pœnitentiam agere disponentibus