Latin
Chapter 86
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 86
Unproofread scanNot analysed yet
o CÆSARIUS, Arelatensis urbis episcopus, vir sanctitate et virtutibus celeber, scripsit egregia, et grata, et valde monachis necessaria opuscula. a De Gratia quoque et Libero Arbitrio edidit testimonia, divinarum Scripturarum et sanctorum Patrum judiciis munita, ubi docet hominem nihil de proprio agere boni posse, nisi eum divina gratia praevenerit. Quod opus etiam papa c Felix per suam epistolam roboravit, et d in latius promulgavit. Floruit hic eo tempore e quo et Filustus, Anastasio rempublicam administrante.