Latin
Chapter 97
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 97
Unproofread scanNot analysed yet
n EUGENIUS, Carthaginis Africae civitatis episcopus et confessor publicus, admonitus ab Hunerico Vandalorum rege, catholicæ fidei expositionem, et maxime a verbi homousii proprietatem disserere, cum consensu omnium Africæ, Mauritaniæ et Sardinix atque Corsicæ episcoporum, et confessorum qui in catholica permanserunt fide, composuit Librum Fidei b, non. solum sanctarum Scripturarum sententiis, sed et Patum testimoniis communitum, et per collegas confessionis suæ porrexit c. Jam vero asportandus pro fidelis linguæ remuneratione in exsilium d, epistolas, velut commonitorias fidei, et unius sacri et conservandi baptismatis, ovibus suis quasi pastor sollicitus dereliquit. Altercationes quoque quas cum Arianorum præsulibus per internuntios habuit, conscripsit, et relegendas per majorem domus e Hunerico transmisit. Similiter et preces pro quiete Christianorum eidem, velut apologias obtulit. Vivere adhuc ad confirmationem Ecclesiæ dicitur.