Latin
Chapter 98
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 98
Unproofread scanNot analysed yet
i POMERIUS, natione Maurus, g in Gallia presbyter ordinatus, interrogantibus Juliano episcopo et Vero presbytero, dialecticorummore respondens arte dialectica, et sermone ingenioque apto, composuit de Natura animæ h et qualiiate ejus i et de Resurrectione, et de specialitate ejus in hac vita fidelium, et generali omnium hominum libros octo. Quorum primus continet quid sit anima, vel i qualiter ad imaginem Dei credatur facta; secundus, utrum anima corporea an incorporea debeat credi tertius, unde sit anima primi hominis facta; quartus, utrum anima, quæ nascituro c< rpori infundenda est, nova fiat et sine peccato, an ex substantia animæ primi homin velut propago de radice producta, etiam peccalum primæ animæ secum trahat originaliter; quintus, recapitulationem libri quarti, l disputationis et distinctio is, et, quæ sit facultas animæ, id est, possibilitas, et quod eam ex una ct sincera voluntate obtineat; sextus, unde sit juxta Apostoli dictum adversitas carnis et spiritus; septimus, de differentia vitarum, mortium, resurrectionum carnis et animæ; octavus, de his quae sub fine mundi futura prædicta sunt, absolutiones quæstionum quæ de resurrectione proponi solent. Memini legisse me olim ejus dictatum ad quemdam nomine Principium, de Contemptu mundi, ac rerum transiturarum, hortatorium, et alium de Vitiis m et virtutibus prætitulatum. Scripsisse. dicitur et alia, eL adhuc scribere, quæ ad meam notitiam non venerunt. Vivit usque hodie conversatione Deo digna, apta professione et gradu.