Latin
CAPUT DECIMUM QUINTUM
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 45
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimum adhibetur ad unguenta odorifera quae supra lapidem minuta conteruntur, &quibuscum corpus illinitur jucundi odoris gratia, sicuti &ad Dupam usurpatur. A Sinensibus quoque ad medicamer ta praeparatur, cumque debiliori Araca propinatur, u corpus modice calefiat. Quamvis vero raro inveniatur, non tamen cari est pretii, quum odorem suum cito amittat: Ut vero hunc recuperaret, quidam illud obvolvunt foliis Musae illudque sepeliunt circa latrinam; quod tamen com pertum fuit non bene succedere sed melius esse, si talibus in locis suspendatur per aliquod tempus, ut id cum Mosco etiam fit &instituitur. Prima species aliquando est ita mollis &sicca, ut pro carioso ha beatur ligno, quod tamen non ideo minoris est no tae: Talia enim frusta Sinensi chartae involuta multo per annos suum servant odorem, illumque aliis adj centibus communicant rebus