Latin
CAPUT DECIMUM SEXTUM
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DECIMUM SEXTUM Sandalum, Tsjendana. Uamvis aromatica haec arbor extra Amboinense &Moluccense territorium crescat, nec talibu arboribus plantisve opus meum ampliare est a nimus, necesse tamen habui Sandali descriptionem hic simul inserere, sed non ampliorem, quam po tui experiri, hocque potissimum hanc ob rationem primo, quum nondum cognoverim Sandalum arboren ab ullo Europaeorum plenarie hactenus esse descrip tam: secundo; quum quaedam insuper in Amboin creseant arbores, quae gloriari possent, ex Sandali arbe ris familia, ipsique affines esse, ac tertio, quum le ctoribus &amatoribus aliquid monendum habeam quod hactenus erronee de Sandalo fuit creditum. Et licet pro perfecta descriptione non sit habendum, sal tem pro accurata inservire poterit adnotatione rel quumque aequo lectoris animo ac posteriorum dili gentiae committam, ut defectum supplere, erroresque, si forte suborti fuerint, corrigere velint. Ut itaque descriptio haec majoris sit fidei, lector sciat, hanc non quidem exaratam esse ad ipsum arborum adspectum in Timora crescentium, sed tamen ad quo dam ipsarum ramos, frusta ligni, &radices, cum bre vi Sandali Lignique Colubrini descriptione, mihi ann 1680 transmissa per curam Antonii Hurtii, ordinar Indiae Senatoris, &emeriti Amboinae gubernatoris nec non per Jacobum Wyckerstootum, Timorae supro mum. Quibus utrisque viris tribuendus est honc ulterioris harum arborum notitiae, quae in hisce eluce scet scriptis. Juxta illos autem ramos adjecta figura est depicta, ac primo tollendus mihi est vulgaris er ror, quod nempe Sandalum album, citrinum, &rubrum ex iisdem credatur provenire arboribus: Satis enim inquisivi, quid de hac re esset verum; atque in tellexi album &citrinum ex affinibus quidem prodi ci arboribus, sed non ex una arbore, quamvis utra que in una eademque creseant insula: Rubrum vero Sandalum ex longe alia penitus provenit arbore, ab al tera nimium diversa, atque in longe aliis crescens in sulis, ita ut colligere nequeam, quam ob rem praece dentes scriptores adeo dissimiles hasce arbores sub uno comprehenderint nomine: unde &rubrum in pe culiari describam capite Sandalum album &citrinum haud multum differt, aliquando in una eademque, aliquando autem in di versa reperitur arbore: Omne enim Citrinum albo ob volII Boek. XVI Hoofist.