Latin · Elegiac couplet
4
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si non curetur mors properata venit.
cilitt
Sed male curato, tacito languore tabentes
Ad Stygis umbrosam multi abiere domum.
Mortuus absque mora tumidas jactatur in undas,
Exequiasque facit machina grande tonans.
Mille ferae Oceani coëunt, avidoque palato
Diripiunt mediis putre cadaver aquis
Tubere dente minax, &pilis Carcharus asper
Et quae sunt vasti grandia monstra maris
Agmina post puppem, praedam sperantia, ducunt
Gaudentque humanos dilacerare toros.
quanto melius, fato ferrove cadentem
In solitâ moriens ponere corpus humo!
Et mandare suis aliqua, &sperare sepulcrum,
Et non aequoreis piscibus esse cibum
At simul Hispanum pervenit classis in aequor,
Et qua Callaicus Dorida cernit apex.
Protinus emisit mutatas Aeolus auras,
Percutitur rapido prora repente noto