Latin
AMDOINENSIS
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2 5
Unproofread scanNot analysed yet
AMDOINENSIS LIBER NONUS. De Convolvulis, &Herbis reptantibus. CAPUT PRIMUM. Piper Longum. Tsjabe. Ti supra libro septimo omnes descripsimi tales frutices, qui lignoso fune, ac multi flagellis prorepunt, &arbores adscendunt, sic huic nono libro tribuemus tales plantas quae herbaceis flagellis arboribus sese, ac proximi fruticulis circumvolvunt, vel extensis flagellis ipsis incumbunt, unde Lector animadvertere poterit, Indi cas regiones multo copiosius hasce alere plantas nostris, quibus natura detegere vult silvestrem, &in domitam naturam in hisce regionibus praevalentem magis, quam in civili mundo Harum prima est, ac nobilissima planta, quae Piper exhibet, cujus primarias classes non omnes describemus quum in hisce Orientalibus insulis ignotae sint, excepto Pipere longo quod hic satis vulgare est, &ab Amboinensibus pro indigena habetur planta, cujus descriptio nobis simul subpetit adfinitatem, quam Piper habet cum subsequentibus Sirii speciebus Est itaque planta Convolvulacea, quae inferius sti pitem format lignosum, digitum crassum, sed qui mox sese in multa dividit herbacea flagella, lenta tamen ex nigro virentia, parum striata, in amplos articulos distincta, quae sese non tantum arboribus circumvol vunt, sed etiam per fibrillas, ex nodis proveniente ipsarum corticibus tam firmiter inplantant, ut non ni si vi avelli possint. Superiores ejus caules rotund sunt, in multos laterales ramos distincti, qui incurv &inregulares sunt Hisce folia insident solitaria, oblongo-acuta, fi ma, ex nigro virentia, parum splendentia, &integra cuspidi hastae similia, magnis distincta nervis, obliquis &longitudinalibus, quorum tres inferius concurrunt alii ex nervo medio ortum ducunt, sex septemque pollices longa, binos cum dimidio lata, acria, imme fere saporem habent urentem, ad illum Sirii adcedentem. Fructus sine floribus provenit, atque erectus est solitarius, formam habens digiti minoris, vel binc rum articulorum, ex nodis proveniens, e quibus folium jam decidit, non vere rotundus, sed parum in curvus plerumque ac rugosus, &granulis obsessus intense viridis, &Siriboae adeo similis, ut multi illum pro hac habeant, licet Siriboa multo sit longior, ne externe ita rugosa. Hi digiti diu sunt virides, &duri, tandem vero rubent, &mollescunt, ita ut digitis confringi possint, geruntque in molli, &rubra carne multa, dura, &nigricantia granula, tumque haec ca ro dulcis est, &granula fervida, &acria, ita tamen, ut multum perdiderint acrimoniae, &aromatis, quum virides sint fervidi, &acres usque in quartum gradum, uti omne Piper. Unde &hi fructus semi ma turi decerpendi sunt, quum virides sunt, atque ac focum, vel solem porro exsiccandi, tumque hi digi ti indurescunt, ac siccantur pallide cinerei, qui i Pharmacopaeis Longum Piper vocantur. Simile quic supra libro secundo innuimus, Caryophyllos nemp semi maturos quoque decerpi, ut aromatici sint, aro ma enim ipsorum in maturis, Anthophyllis dictis, de sideratur, ac deest, Momen. HERBARII AMBOINENSIS. Liber IX. cap. I. Naam. In 1 Latyn Piper longum, en Macropiper. Nomen. Latine Piper longum, &Macropiper. Bel In t Duits lange Peper. In t Maleyts Tejabe, en