Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., IACOBUS UXORUM DUcit ancillas. Labanis impietas et avaritia.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.34
Unproofread scanNot analysed yet
NUmquid caste Deus, potes esse libidinis auctor#
Numquid et impuris pure favere potes#
Foedera legitimi sanxisti sacra cubilis:
Sunt tua dicta, fides: sunt tua facta, decus.
Immittens licitos animis credentibus ignes,
Humano coetum colligis e genere:
Quite cognoscat, quem noscas tu quoque qui te
Poscat opem, cui tu ferre paratus opem.
Serva quaeso tuos per aperta pericula vitae,
Omniaque illorum dictaque et acta rege.
Humana obscuram ridet sapientia vitam,
Carpereque est humiles ingeniosa status:
Ac quotiens ventis effertur inanibus, audet
Ultra ipsum sese tollere caeca Deum.
At in summe parens, exaltans, parua, fovensque
Abiecta, et pressum quidquid in alta levans:
Da pia difficiles vincat sapientia casus,
Neve ullus frangat fortia corda dolor,
Cum nobis cupidi simulata fraude Labanes
Artis hypocriticae retia caeca locant.
Tu precor illorum casses everte dolosas,
Insidiatricis vincula rumpe plagae.
Quod tribuis pater alme, modis succrescat honestis
Namque tuo faustum est absque favore nihil.
Divitias quisquis non iuste congerit amplas,
Dissipatis, quas se condere credit opes.