Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., FILIORUM LABANIS INVIDIA. IAcobi cum familia clandestinus discessus. Labanis
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.35
Unproofread scanNot analysed yet
CUncta regens, et cuncta videns, ter maxime rerum,
Contritis animis spesque salusque Deus:
Non te nostra latet variorum cura laborum,
Quodque suae vitae quisque tuetur onus:
Ut lupus acer oves agitat, miluusque columbas,
Simplicitas praedae est sic pia saepe malis.
Opprimitur, tolerat: pro damnis damna referre
Ne scit, proque datis fert benefacta malis.
Non tamen ulla movent saevos benefacta Labanes,
Corda quibus rigido torpidiora gelu.
Nil nisi de sacris et de pietate loquuntur,
Est illis falso plurimus ore Deust
Sed cor perfidiae plenum est, et dextera fraudis:
Quaque iuvare putes, hac ratione nocent.
Talibus imperiis quod si parere iubemur,
Luceat ut sancta sub cruce nostra fides:
Tu nobis animos Deus, et tu suffice vires,
Ut nostro laeti simus in officio:
Ne faciat durum levis impatientia munus,
Quod sumus aggressi non renuente Deo.
Attamen aerumnas aliquando respice nostras:
Perpetuo infelix vivere nemo potest.
Nec patere alme parens, ut nos premat impia turba,
Quae gestit quando cunque nocere potest.
Corde move, merita pro libertate, piorum,
Afflictis etiam detur honesta quies:
Ne tamen illicito rapiamur longius ausu,
Ipse tuo certum numine pone modum.
Excute servitium, blandos disperde tyrannos,
Qui ludunt ficta relligione Deum.
Quique tuos tractant servili more ministros,
Qui se non homines, non meminere patres.
Namque patres coetus omnes decet esse fidelis,
Queis aliquas rerum tradidit auctor opes.
At quicunque tuo est confisus numine, saluum
Rebus in aduersis hunc Deus esse velis.