Latin
2.1.4.1 to 2.1.4.3
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.4.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter et Iacobus in exilio et servitute: Iosephus in carcere et morte, crediderunt, quae non conspicerent: sperarunt, quae non apparerent: possederunt, quibus carerent: salua si bi asservataque esse sciverunt, quibus exuti orbatique essent. vocem enim Dei esse minime fallacem aut frivolam, habebant persuasum. Quam obrem in aduersis fidem certam, in periculis spem firmam, in omni denique calamitate inuictam praestiterunt constantiam: tum diabolo fiduciam illam impugnanti restiterunt precibus. Itaque factum est, ut sperata liberatio ita esset ampla et cumulata, ut semper maiora votis et optatis tulerint gaudia et emolumenta. Edocti enim reipsa sunt, tentationes tam multiplices, item facultatum et corporis incommoda, non irae Dei fuisse indicia, sed clementiae monumenta: neque tormenta ad cruciatum, sed fomenta ad remedium: neque denique vexationes ad interitum, sed exercitationes ad salutem: ne sue fragilitatis obliti aut immemores, per ocium et securitatem iniuriis hostilibus facilius exponerentur. Talium exemplorum notitia et observatio, non tantum est (ut de historia Cicero inquit) vita memoriae, sed etiam salutis. scribuntur enim et inculcantur non tantum cognitionis disciplinaeque causa, ut propterea aut eruditi viri, aut boni cives habeamur: sed traduntur divinitus, doctrinae et consolationis gratia, nimirum ut homines de voluntate Dei, de vi et effectu fidei, de vita aeterna, ad quam conditi creatiqe sunt, reddantur certiores: item ut de ortu suo, de lapsu et peccato, de originis restitutione, de modo vivendi honeste ac liberaliter, de omni denique pietatis et religiosi cultus officio erudiantur. Verum cum in explicandis humanae miseriae caussis, et in significandis hostium viribus, et in expediendis tam gravis militiae armis, et in demonstrandis pugnatorum artibus, prolixitate paene molestus fuerim, iam modum orationi statuere par est. Tibi aut Ioannes Alberte, princeps illustris et eximie, hos Militiae sacrae libellos offero: primum, quia te verae et sincerae religionis intelligentem et fortem patronum ac defensorem esse, multorum testimoniis cognosco: deinde quia in optimorum studiorum re rumque utilissimarum cognitione versatum esse scio: et tanta quidem ingenii facultate et copia, tanto iudicii acumine, ut et intelligas praeclare, et sentias sapienter: et, quae in tanta dignitatis amplitudine virtus admirabilis est, bo ne sentientes audias, et admittas clementissime. Primae autem Ecclesiae viros praecipuos ex historia Ebraeorum antiquissima elegi, quia nobis ut patres credentium sacris liberis commendantur: per eorum igitur vestigia et facta incedens, quaesivi occasionem appellandi Dei, et meam quoque confirmandi fiduciam. Piis enim hominibus cum diabolo et eius ministris, cum peruersitate et delirio pessimorum temporum, cum propria caecitate, diffidentia, cupiditate, securitate, hoc est, cum hac tota massa perdita atque corrupta, est sine intermissione decertandum.